RAGNEBERTI (S.)

RAGNEBERTI (S.)
S. RAGNEBERTI
oppid Segusianorum, ad Ligerim, olim Occiacum, ponte ac Monasteriô illustre, vulgo S. Ramberti. Fuit is Radeberti, provinciarum inter Ligerim et Sequanam Ducis fil. Ebroini iussu occisus. Item oppid. Brexiae, 3. leucis a Rhodano, ad amniculum, qui Indim auget. olim Vallis Vebronna dictum. In ipso agri Lugdunensis montisque Iurae confinio, in eremo, cum Monasterio. Hadr. Vales. Notit. Gall. Prius S. Rambert en Fores; posterius S. Rambert de Beugy, Gallis, olim Bredo quoque, apud Henricum Valesium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Saint-Rambert-d'Albon — Pour les articles homonymes, voir Saint Rambert. 45° 17′ 41″ N 4° 49′ 03″ E …   Wikipédia en Français

  • BREDO — oppidum Galliae in Brexia, 3. leuc. a Rhodano, ad amniculum, qui Indim auget, ubi S. Ragnebertus mattyriô affectus est. Dicitur Vallis Vebronna vel Bebronna, a torrente, quô alluitur, si Adoni credere licet: ubi Domitianum Abbatem, primum vitam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Saint-Rambert-en-Bugey — Pour les articles homonymes, voir Saint Rambert. 45° 56′ 49″ N 5° 26′ 15″ E …   Wikipédia en Français

  • FORUM Segusianorum — Ptol. Feurs, teste Dalechampio, opp. Gall. Celticae, Forestiae regionis opp. primarium, a Lugduno 8. leucis in Occas. Arvernos versus. Sunt qui etiam Forum Sebusianorum legunt, quod Bourg en Bresse esle dicunt, opp. Galliae Celticae, inter… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LIGER sive LIGERIS — LIGER, sive LIGERIS nobilis Celtarum fluv. imo vere fluviorum Galliae Rex, quod de Pado false dixit Virg. in Arvernorum finibus oriens, Heduosque a Biturgibus dividens, non procul a Pictonibus in Oceanum Britannicum influit. Vulgo Loire. Nomen… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OCCIACUM — locus Galliae, in Comitatu Forensi, trans Ligerim, Monasteriô S. Andreae illustris; in quem cum ex loco Bredone SS. Domitianus et Ragnebertus essent transsati, oppidum hoc veteri Occiaci appellatione depositâ, a S. Ragneberti tumulo novum accepit …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”